658. "Quia in illis consummata est ira Dei," significat devastationem Ecclesiae et tunc finem ejus. - Per "consummationem" significatur devastatio Ecclesiae, et tunc finis ejus, de qua sequitur; per "iram Dei" significatur malum apud homines, quod, quia contra Deum est, dicitur ira Dei; non quod Deus irascatur homini, sed quod homo ex malo suo irascatur Deo; et quia apparet homini, dum propterea punitur et cruciatur, quod fit post mortem in Inferno, sicut ex Deo, idea in Verbo tribuitur Deo ira et excandescentia, imo malum: sed hoc in Sensu literae, quia ille Sensus per apparentias et correspondentias conscriptus est; non autem in Sensu spirituali, in hoc enim non est apparentia et correspondentia, sed veritas in sua luce; de ira illa, videatur supra (n. 525, 635). Dicitur quod in illis plagis "consummata sit ira Dei," et quod per id significetur devastatio Ecclesiae et tunc finis ejus; causa dicetur: Omnis Ecclesia temporis successu decrescit recedendo a bono amoris et a veris fidei, usque dum non aliquid eorum residuum est, et hoc fit per successiva incrementa mali et falsi; et quando non amplius bonum amoris et fidei est, tunc non nisi quam malum et falsum est; et quando ita, est finis Ecclesiae; in hoc fine non scit homo aliter quam quod malum sit bonum, et quod falsum sit verum, amat enim illa ex jucundo illorum, et ideo confirmat illa; hic finis est, qui significatur per "Consummationem," et vocatur "Devastatio," in sequentibus locis:
"Consummationem et Decisionem audivi a cum Jehovah super universam terram" (Esaj. xxviii. 22);
"Consummatio definita, inundata justitia: nam Consummationem et Decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra" (Esaj. x. 22,23);
"In igne Zeli Jehovae comedetur tota terra, quia Consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae" (Zeph. i. 18);
"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad Consummationem et Decisionem stillabit super Devastationem" (Dan.ix. 27);
"Vastitas erit tota terra, Consummationem tamen non faciam" (Jerem. iv. 27);
Dixit Jehovah, "Descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint Consummationem" (Gen. xviii.{1} 21), de Sodoma. "Nondum Consummata est iniquitas Emorraeorum" (Gen. xv.16{2}). Finis Ecclesiae etiam intelligitur per "Consummationem saeculi" a Domino in his locis:
Discipuli interrogarunt Jesum, "Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis Saeculi" (Matth. xxiv. 3);
"Tempore messis dicam messoribus, Colligite primum Zizania ad comburendum, Tritica colligite in horrea; sic erit in Consummatione Saeculi" (Matth. xiii. (30,) 40);
In Consummatione Saeculi, "exibunt Angeli et separabunt malos e medio justorum" (Matth. xiii. 49);
Jesus dixit discipulis, "Ecce Ego vobiscum sum usque ad Consummationem Saeculi" (Matth. xxviii. 20);
"usque ad Consummationem saeculi" est usque ad finem Ecclesiae, dum Nova Ecclesia, cum qua tunc Dominus erit. @1 xviii. pro "xvii."$ @2 xv. 16 pro "x. 22, 23"$