661. "Stantes juxta Mare vitreum, habentes citharas Dei," significat Caelum Christianum in terminis, et fidem charitatis apud illos qui ibi. - Quoniam per "mare vitreum" significatur collectio ex illis quibus quidem religio et cultus est, sed non bonum vitae (n. 659), ideo per hos qui visi sunt "stare juxta illud mare" significatur Caelum Christianum in terminis ejus, quibus fuit religio, cultus et bonum vitae, quia "victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus." De Caelo Christiano superiori actum est in capite praecedente; illi ex quibus id Caelum intelliguntur per "centum quadraginta quatuor millia, qui visi sunt stare cum Agno super Monte Zionis" (de quibus, n. 612-625); per "citharas" significatur confessio Domini ex veris spiritualibus (n. 276, 616); vera spiritualia sunt fidei ex charitate. Quod visi sint habere citharas, et quod auditi sint canere canticum, ut sequitur, erat repraesentativum confessionis ex fide charitatis; affectiones cogitationum et inde soni sermonum angelorum Caeli, infra audiuntur varie in mundo spirituali, vel sicut soni aquarum, vel sicut soni tonitruum, ut supra, cap. xiv. 2; vel sicut soni tubarum, ut supra, cap. iv. 1; vel sicut hic, ut soni cithararum, ut quoque supra, cap. v. 8; cap. xiv. 2: sed usque non sunt aquae quae sonant, nec tonitrua quae tonant, nec tubae et citharae quae clangunt, imo nec sunt cantus; sed sermones angelorum et confessiones illorum secundum affectiones et inde cogitatione eorum, ita audiuntur infra, ex quibus percipitur quale amoris et sapientiae illorum: quod talia audiantur est ex correspondentia affectionis cum sono, et cogitationis cum{1} loquela. @1 cum pro "in"$