Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 668

Previous Number Next Number See English 

668. "Quia judicia Tua manifestata sunt," significat quod vera Verbi aperta id testentur. -Per "judicia" significantur Divina Vera, secundum quae homo victurus est, ex quibus cognoscitur qualis est, et secundum quae judicabitur; et quia haec Divina Vera in Verbo sunt, et Verbum nunc apertum est, et hoc testatur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, ideo per "quia judicia Tua manifestata sunt significatur quia vera Verbi id testantur. Quod Verbum nunc apertum sit, et quod id testetur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quodque vivendum sit secundum praecepta Ipsius, et quod fides hodierna removenda sit, constare potest ex Quatuor Doctrinis nunc editis, una de Domino, altera de Scriptura Sacra, tertia de Vita secundum praecepta Decalogi, et quarta de Fide: haec sunt quae intelliguntur per "quia judicia Sua manifestata sunt." Quoniam Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, et per "Judicium" significatur Divinum Verum et per "Justitiam" Divinum Bonum, ideo multis in locis, ubi de Domino, dicitur "Justitia et Judicium," ut in sequentibus:

"Zion in Justitia redimetur, et reduces ejus in Judicio"(Esaj. i. 27);

"Sedebit super Throno Davidis et super Regno ejus ad stabiliendum illud in Judicio et Justitia" (Esaj. ix. 6 (B. A. 7)); "Exaltetur Jehovah quia inhabitat altum, et implevit Zionem{1}) Judicio et Justitia" (Esaj. xxxiii. 5);

"De hoc glorietur qui gloriatur, quod Jehovah faciat Judicium et Justitiam in terra" (Jerem. ix. 23 (B.A. 24)):

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra" (Jerem. xxiii. 5; cap. xxxiii. 15);

"Desponsabo te Mihi{2} in Justitia et in Judicio" (Hosch. ii. 19);

"Fluet sicut aquae{3} Judicium, et Justitia sicut torrens fortis" (Amos v. 24);

"Jehovah, Justitia Tua sicut montes Dei, Judicia Tua abyssus magna" (Psalm. xxxvi. 7 (B.A. 6));

"Jehovah educet sicut lucem Justitiam tuam{4}, et Judicium sicut meridiem" (Psalm. xxxvii. 6);

Jehovah "judicabit populum tuum{5} in Justitia, et miseros tuos{6} in Judicio" (Psalm. lxxii. 2);

"Justitia et Judicium fulcrum Throni Tui{7}" (Psalm. lxxxix. 15{8} (B.A. 14));

"Cum didicero Judicia Justitiae Tuae; septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae Tuae" (Psalm. cxix. 7, 164);

et alibi quod facere debeant Justitiam et Judicium (Ut Esaj. i. 21; cap. v. 16; cap. lvi. 1{9}; cap. lviii.2: Jerem. iv. 2; cap xxii.{10} 3, 13, 15; Ezech. xviii. 5; cap. xxxiii. 14, 16, 19; Amos vi 12; Mich. vii. 9; Deutr. xxxiii. 21; Joh. xvi. 8, 10);

ibi "Justitia" dicitur de bono veri, ac "Judicium" de vero boni. Quoniam Judicium dicitur de vero, et Justitia de bono, ideo in quibusdam locis dicitur "Veritas et Justitia" (Ut Esaj. xi. 5; Psalm. lxxxv.{11} 12 (B.A. 11));

et apud Davidem, "Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul; desiderabilia prae auro, et dulcia prae melle" (Psalm. xix. 10,11 (B. A. 9, 10)). Quod Regimen Domini in Regno caelesti dicatur Justitia, et in Regno spirituali Judicium, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini edito (n. 214-216). @1 Zionem pro "terram"$ @2 te Mihi pro "Me tibi" (Vid. n. 567.)$ @3 aquae pro "aqua"$ @4 tuam pro "suam"$ @5 tuum pro "suum"$ @6 tuos pro "suos"$ @7 Tui pro "sui"$ @8 lxxxix. 15 pro "lxxix. 5"$ @9 1 pro "6"$ @10 xxii. pro "xxxii."$ @11 lxxxv. pro "lxxv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church