671. "Induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis," significat hoc ex veris et bonis puris et genuinis Verbi. -Per "linum mundum et splendidum" significatur Verum purum et genuinum, de quo sequitur; per "zonam auream circa pectus" significatur Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum bonum, supra (n. 46); per "indui" et "circumcingi" significatur apparere et sisti in illis, vestes enim significant vera induentia bonum (n. 166); et "zonae" seu "cingula" significant vera et bona continentia in ordine et nexu (n. 46). Ex his patet, quod per "Angelos indutos lino mundo et splendido, et circumcinctos circa pectora zonis aureis," significentur vera et bona pura ac genuina; quae quia non aliunde sunt quam ex Verbo, significant vera et bona Verbi. Quod "linum" significet Divinum Verum, constare potest ex sequentibus, Ut quod Aharoni essent Femoralia Lini cum intraret Tentorium, et accederet ad Altare (Exod. xxviii.{1} 42, 43):
Ut quod cum Aharon intraret in Sanctum, "Tunicam Lini sanctitatis indueret, Caligae Lini essent super carne ejus, Baltheo Lini cingeret se, et Cidarin Lini imponeret sibi; hae vestes sanctitatis;" et quod easdem vestes indueret cum expiaret populum (Levit. xvi. 4, 32). Similiter Quod Sacerdotes Levitae, "quando intrarent ad portas Atrii interioris, Vestes Lini induerent, Cidares Lini super capite, et Femoralia Lini super lumbis" (Ezech. xliv. 17, 18);
Quod Sacerdotes portarent Ephodos Lini (I Sam. xxii. 18{2}):
Quod Samuel, cum ut puer ministrabat coram Jehovah, indutus esset Ephodo Lini (I Sam ii. 18);
Quod David, cum transferebatur Arca in urbem ejus, cinctus esset Ephodo Lini (2 Sam. vi 14). Ex his constare potest, cur Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, succinxerit Se Linteo, et absterserit pedes Linteo (Joh. xiii 4, 5):
Tum quod Angeli apparerent induti Linteo (Dan. x. 5; Ezech. ix. 2-4, 11: cap. x. 2-7);
Etiam Angeli visi in sepulchro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante (Matth. xxviii. 3);
Quod Angelus qui mensurabat novum Templum haberet Filum Lini in manu (Ezech. xl. 3);
quod Jeremias, ut repraesentaret statum Ecclesiae quoad verum, jussus sit Emere Cingulum Lini, et abscondere{3} in foramine petrae juxta Euphratem, et quod postea inveniret illud corruptum (Jerem. xiii. 1-7). Dicitur etiam apud Esajam. "Calamum contusum non confringet, et Linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium" (xlii. 3). Per "linum" in illis locis non aliud intelligitur quam Verum. @1 xxviii. pro "xxix."$ @2 xxii. 18 pro "xx. 11, 18"$ @3 abscondere pro "absconderet"$