Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 684

Previous Number Next Number See English 

684. "Et factus est sanguis," significat vera Verbi falsicata. -Quod per "sanguinem" in bono sensu significetur Divinum Verum, et in opposito sensu illud falsificatum, videatur supra (n. 379{1}), Quod Divinum Verum falsificatum et prophanatum significetur per "sanguinem," est quia Judaei effuderunt Sanguinem Domini, qui erat Ipsum Divinum Verum seu Verbum; et hoc fecerunt quia falsificaverunt et prophanaverunt omnia vera Verbi. Quod Dominus passus sit ut Verbum, seu quod Gens Judaica violentiam intulerit Domino, sicut intulerat Verbo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). Quod illi qui in sola Fide sunt, falsificent omnia vera Verbi, est quia totum Verbum agit de Vita secundum Praecepta ibi, et de Domino quod sit Jehovah et Solus Deus; et illi qui in sola Fide sunt, non cogitant de Vita secundum praecepta in Verbo, nec adeunt Dominum. @1 379 pro "373"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church