691. "Et datum est illi aestu affligere homines per ignem," significat quod amor in Dominum illos torqueret, quia in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris illorum erant. - Quoniam per "effundere phialam" significatur influxus a Domino ex bonis et veris, inde per "effundere phialam in Solem" significatur influxus a Domino ex Divino Amore, ad detegendum qualis amor esset apud homines istius Ecclesiae; inde per "datum Angelo aestu affligere homines per ignem," significatur quod Amor Divinus Domini torqueret illos; et quia Divinus Amor Domini non alios torquet quam illos qui in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris sui sunt, inde sequitur, quod per "datum est illi aestu affligere homines per ignem," significetur quod amor in Dominum illos torqueret, quia in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris sui erant: quod "aestus" significet concupiscentias ad mala et inde ad falsa, videatur supra (n. 382); et quod "ignis" significet Divinum Amorem, et in opposito sensu amorem infernalem, supra (n. 494). Quod amor sui sit amor infernalis, et quod jucundum ejus sit jucundum infernale, et quod jucundum illius amoris existat et consistat ex innumeris concupiscentiis malorum, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia, tum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: quod ita sit, nescitur in Orbe Christiano, quia nescitur quid amor in Dominum, et hic amor docebit quid amor sui.