Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 701

Previous Number Next Number See English 

701. (Vers. 13.) "Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae," significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis. - Per "os" significatur doctrina, et inde praedicatio et sermo (n. 453, 574); per "Draconem" significatur agnitio trium Deorum, et justificationis per solam Fidem, et inde devastatio Ecclesiae (n. 537); per "Bestiam ex Mari," quae hic intelligitur, significantur externae Ecclesiae homines qui in illa agnitione et fide sunt (n. 567, 576, 577, 601); per "Pseudoprophetam" significantur internae Ecclesiae homines, qui docent ex illis doctrinis theologiam; Pseudopropheta non prius nominatus est, sed "Bestia de Terra" nunc ita vocatur (videatur supra, n. 594). Nunc quia omnia illa significantur per "Draconem," "Bestiam ex Mari" et "Pseudoprophetam," qui hic est "Bestia e Terra," sequitur, quod per "vidi ex ore Draconis et ex ore Bestiae et ex ore Pseudoprophetae" significetur perceptum quod ex theologia fundata super doctrina Trinitatis personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church