Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 704

Previous Number Next Number See English 

704. "Facientes Signa ad abeundum ad Reges terrae et totius orbis ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis" significat contestationes quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota illa Ecclesia, qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae. - Quod "facere signa" sit testificari et quoque contestari quod verum sit, videatur supra (n. 598, 599), hic quod falsa eorum sint vera; per "reges terrae et totius orbis" significantur qui principaliter in falsis ex malo sunt, hic omnes qui in iisdem falsis sunt in tota Ecclesia; per "reges" enim significantur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo (n. 483); per "terram" significatur Ecclesia (n. 285) similiter per "orbem" (n. 551); per "abire ad congregandum illos in bellum" significatur excitare illos ad pugnam, seu ad impugnandum; per "bellum" enim significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum et veri contra falsum (n. 500, 586): quod sit ad impugnandum vera Novae Ecclesiae, est quia dicitur "diei magni Dei Omnipotentis," et per diem illum significatur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia; quod hoc per "diem magnum" ibi significetur, infra videbitur. Dicitur quod "spiritus daemonum" id facturi sint, quia per illos significantur cupiditates falsificandi vera, et ratiocinandi ex falsis, de quo mox supra (n. 703). Ex his patet, quod per "spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et totius orbis ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis," significentur contestationes ab illis qui intelliguntur per "Draconem," "Bestiam" et Pseudoprophetam," de quibus supra (n. 701, 702), quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota Ecclesia qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae. Quod per "diem magnum Dei Omnipotentis" significatur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia, constat ex multis locis in Verbo, ut ex his:

"In Die illo exaltabitur Jehovah Solus" (Esaj. ii. 11);

"In Die illo Israel innitetur Jehovae, Sancto Israelis, in Veritate" (Esaj. x. 20);

"In Die illo Radicem Jischaji gentes quaerent, et erit quies Ipsi gloria" (Esaj. xi. 10, 11);

"In Die illo respicient oculi ad Sanctum Israelis" (Esaj. xvii. 7, 9);

"In Die illo dicent, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus ut liberet nos" (Esaj. xxv. 9);

"Cognoscet populus Meus Nomen Meum, et in Die illo, Ego Ille Qui loquens: ecce Me" (Esaj. lii. 6);

"Heu Magnus Dies Jehovae, et non erit sicut ille" (Jerem. xxx. 7{1};

"Ecce Dies venientes, quibus pangam Foedus novum, et quibus aedificabitur Civitas Jehovae" (Jerem. xxxi. 27, 31, 38);

"In Diebus illis germinare faciam Davidi Germen justum" (Jerem. xxxiii. 15{2});

"Non stabunt in bello Diei Jehovae" (Ezech. xiii. 5);

"In Die illo surget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui.{3} In Die illo eripietur omnis qui invenietur scriptus in Libro" (Dan. xii. (1));

"In Die illo vocabis, Marite mi. In Die illo feriam illis foedus. In Die illo exaudiam" (Hosch. ii. 16, 18, 21);

"Ecce Ego mitto Eliam antequam venit Dies Jehovae magnus" (Malach. iii. 23 (B.A. iv. 5));

"In Dic illo servabit Jehovah sicut gregem populum Suum" (Sach. ix, 16);

"In Die illo proteget Jehovah habitatores Hierosolymae" (Sach. xii. 8{4});

"Ecce Dies Jehovae venit. Dies unus qui notus erit Jehovae. In Die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum. In Die illo erit tumultuatio magna. In Die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae" (Sach. xiv. 1, 4, 6, 7, 8, (9,) 13, 20, 21). Praeter haec loca sunt plura alia in quibus per "Diem illum{5}" intelligitur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia ab Ipso (Ut in his: Esaj. iv. 2: cap. xix. 16, 18, 21, 24; cap. xx. 6{6}; cap. xxii. 20; cap. xxv. 9{7}; cap. xxviii. 5: cap. xxix. 18; cap. xxx. 25, 26 cap. xxxi. 7; Jerem. iii, 16-18; cap. xxiii. 5-7, 12, 20; cap. l. 4, 20, 27; Ezech. xxiv. 26, 27; cap. xxix. 21; cap. xxxiv. 11, 12; cap. xxxvi. 33; Hosch. iii. 5; cap. vi. 1, 2: Joel iii. 2 (B.A. ii. 29); cap. iv. 1, 14, 18 (B.A. iii. 1, 14, 18); Obad. vers. 15; Amos ix. 11, 13; Mich. iv. 6: Hab. iii. 2, (16); Zeph. iii. 11, 16, 19, 20; Sach. ii. 15 (B.A. 11); Psalm. lxxii. 7, 8);

ac dies ille vocatur "Dies Jehovae" (Joel i. 15 ; cap. ii. 1, 2, 11; Amos v. 13, 18, 20; Zeph. i. 7, 14; cap. ii. 2, 3; Sach. xiv. 1; et alibi). Quoniam Consummatio saeculi, hoc est, finis Ecclesiae veteris, est quando Adventus Domini et principium Ecclesiae Novae, ideo per "Diem Jehovae" permultis in locis etiam significatur finis prioris Ecclesiae; et dicitur quod tunc rumores, tumultus et bella; quae loca videantur collata in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 4, 5). @1 7 pro "37"$ @2 15 pro "16"$ @3 tui pro "sui"$ @4 xii. 8 pro "xiii. 1"$ @5 Diem illum pro "Diem Jehovae"$ @6 cap. xix. 16, 18, 21, 24; cap. xx. 6 pro "cap. xx. 6, 18, 21, 24"$ @7 cap. xxii. 20; cap. xxv. 9 pro "cap. xxv. 20"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church