Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 706

Previous Number Next Number See English 

706. "Ut non nudus ambulet et videant pudorem ejus" significat ne sint cum illis qui in nullis veris sunt, et appareant amores infernales eorum. - Per "nudus ambulare" significatur absque veris vivere; per "pudorem nuditatis" seu "pudenda" significantur spurci amores, qui sunt amores infernales; et quia dicitur "ne videant pudorem" significatur ne illi appareant; quod per "nuditatem" significetur ignorantia veri, et per "pudorem nuditatis" amor infernalis, videatur supra (n. 213). Haec dicta sunt illis qui e Nova Domini Ecclesia erunt, ut discant vera et maneant in illis quoniam absque veris non removentur mala illis connata, quae sunt amores infernales. Homo quidem absque veris potest vivere sicut Christianus, at coram hominibus, sed non coram angelis: vera quae discent, sunt de Domino, et de praeceptis secundum quae vivent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church