708. (Vers. 17.) "Et septimus Angelum effudit phialam suam in aerem," significat influxum a Domino in omnia simul apud homines Ecclesiae Reformatorum. - Per "septimum Angelum effundentem phialam suam" significatur, hic ut per priores, influxus; per "aerem significantur omnia perceptionis et cogitationis, ita fidei eorum, proinde etiam quales in communi sunt omnes qui in Fide separata a Charitate ibi sunt; nam per "aerem" significatur respiratio eorum, et respiratio correspondet intellectui, ita perceptioni et cogitationi, et quoque fidei, quia fides est cogitationis secundum perceptionem intellectus; quod haec correspondentia sit, et quod in mundo spirituali quisque respiret secundum suam fidem, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Quinta, plene ostensum est.