712. (Vers. 19.) "Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt," significat quod Ecclesia illa quoad doctrinam ab illis prorsus destructa sit, pariter omnes haereses quae ab illa emanarunt. - Quod per "urbem" significetur doctrina Ecclesiae, seu quod idem Ecclesia quoad doctrinam, videatur supra (n. 194, 501, 502); inde per "urbes gentium" significantur doctrinae haereticae seu haereses, quae ex illa emanaverunt, quae sunt plures: per "fieri in tres partes" significatur prorsus destrui, nam per "dividi" in Verbo significatur dissipari, ex causa quia sic non cohaerent, et per "tria" significatur omne et totum (n. 400, 505); inde per "fieri in tres partes" significatur prorsus destrui: per "cadere," quod dicitur de urbibus gentium, etiam significatur destrui. Dicitur quod "urbs in tres partes facta sit," et quod "urbes gentium ceciderint," quia mox prius de terrae motu, in quo talia fiunt. Per "urbem magnam" intelligitur urbs magna de qua supra (cap. xi. vers. 8), quae ibi vocatur "Sodoma et Aegyptus," de qua videatur supra (n. 501-504). Quod "urbs" significet doctrinam, et inde "urbes" doctrinalia, est quia per "terram," in specie per "terram Canaanem," significatur Ecclesia; et quia Ecclesia est Ecclesia ex doctrina et secundum illam, inde per "urbes" significantur doctrinalia: docebantur etiam in urbibus, quia ibi erant Synagogae, et in Hierosolyma etiam Templum; inde est quod per "Hierosolymam" significetur Ecclesia quoad doctrinam in universali sensu.