Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 73

Previous Number Next Number See English 

73. (Vers. 1.) "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui primario spectant vera doctrinae et non bona vitae. Supra (n. 66) ostensum est, quod per "Septem Ecclesias" non intelligantur Septem Ecclesiae, sed Ecclesia in toto complexu, quae in Se una est, sed varia secundum receptionem; et quod varietates illae comparari possint variis membris et organis in perfecto corpore, quae tamen unum faciunt; imo quod comparari possint variis diadematibus in Corona Regis; et quod Inde sit, quod universa nova Ecclesia cum suis variis in nunc sequentibus per "Septem Ecclesias" describatur. Quod per "Ephesinam Ecclesiam" intelligantur illi in Ecclesia, qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis. Quod ad "Angelum" istius Ecclesiae scribatur, est quia per Angelum intelligitur Societas Angelica quae Ecclesiae ex talibus correspondet, ut supra (n. 65).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church