Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 739

Previous Number Next Number See English 

739. (Vers. II.) "Et Bestia quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit," significat quod Verbum, de quo prius, sit ipsum Divinum Bonum, et quod sit Divinum Verum, et quod auferatur Laicis et Vulgo, ne prophanationes et adulterationes ibi ab Antesignanis factae appareant, et illi propterea recedant. -Per "Bestiam quae erat et non est, "significatur Verbum, ut prius (vers. 8); per quod "ipsa octavus sit," hic octavus mons, significatur quod sit ipsum Divinum Bonum; per "septem montes" enim significantur Divina Bona Verbi (n. 737); inde per quod "ipsa Bestia sit octavus" mons, significatur quod sit ipsum Divinum Bonum; per "octavum" etiam significatur Bonum; et quia omnia bona Verbi apud illos prophanata sunt, non dicitur ipsa de septem montibus, sicut mox de septem regibus, per quos significantur Divina Vera Verbi, quorum non omnia adulterata sunt (n. 737,738). Ex his paucis videri potest arcanum quod in his verbis reconditum latet. Per quod "in interitum abeat," significatur quod rejiciatur, ut supra (n. 734); at quia Verbum non ita rejicitur quin agnoscatur pro sancto, sed a laicis et vulgo aufertur ne prophanationes boni et adulterationes veri ibi ab Antesignanis factae appareant, et laici propterea recedant, quare hoc, quia est ipsa causa, per "abire in interitum" significatur. Quod Verbum sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, est quia in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri; tum quia in singulis ejus est Sensus caelestis et Sensus spiritualis, et in Sensu caelesti est Divinum Bonum, ac in Sensu spirituali est Divinum Verum; et haec sunt in Verbo, quia Dominus est Verbum; quae omnia in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, Amstelodami edita, demonstrata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church