742. (Vers. 13.) "Hi unam sententiam habent, at potentiam et potestatem suam Bestiae tradent," significat quod illi unanimiter agnoscant, quod regimen et dominium super Ecclesiam unice sit per Verbum. -Per "unam sententiam habere" significatur unanimiter agnoscere; per "potentiam et potestatem Bestiae tradere" significatur regimen et dominium super Ecclesiam addicare Verbo; quod sit regimen et dominium super Ecclesiam, est quoniam de illa, quia de Verbo, agitur. Ex his patet, quod per "hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent," significetur quod illi unanimiter agnoscant quod regimen et dominium super Ecclesiam unice sit per Verbum. Agnoscunt quidem Pontificem ut Caput Ecclesiae, sed regimen et dominiun ejus super Ecclesiam non sicut est Capitis super Corpus, sed sicut est Supremum supra Corpus, quod non regit et dominatur ex se, sed ex Deo per Verbum, et quod tunc obediendum sit: consequenter quod interpretatio Verbi non sit illi soli ex arbitrio, ut fit, quia sic pervertitur et perit Divina auctoritas Verbi.