753. EXPLICATIO. (Vers. 1.) "Et post haec vidi," significat manifestationem de interitu et damnatione illorum, qui in Religioso Catholico Romano erant, et exercuerunt potestatem super sancta Ecclesiae et Caelum, animo dominandi super omnes, et possidendi omnia aliorum. - Haec significantur hic per "Post haec vidi," quia de his in hoc capite agitur. Praemissa sunt ante hoc Opus dogmata Religiosi istius, ut illi qui in illustratione a Domino sunt, videre possint quod non aliud spectent quam dominium super animas hominum, ob finem ut colantur sicut Dii, ac soli possideant bona totius mundi; et quia ille finis fuit, et prorsus non salus animarum, dogmata sua non potuerunt aliunde desumere quam ex Inferno; non enim potuerunt e Caelo, hoc est, a Domino, sed a semet, quia in se transtulerunt omnia Domini. Quid detestabilius quam dividere Corpus et Sanguinem Domini, seu Panem et Vinum, in Sacra Caena; manifeste contra institutionem, et hoc per figmenta, et unice propter Sacrificia Missae diurna et nocturna, per quae lucrantur mundum. Quid detestabilius quam colere mortuos homines invocatione Divina, ac super genubus procumbere ad simulacra eorum, et sancte osculari illa, imo ossa et reliquias cadaveris eorum, et sic abducere populos a cultu Divino, ac inducere in cultum prophanum, et hoc quoque propter lucrationes. Quid detestabilius quam ponere cultum Divinum diebus Dominicis et festis in Missis non intellectis, ita in externis quae corporis et ejus affectuum sunt absque internis quae animae et ejus affectionum sunt, ac illis omnem sanctitatem addicere, et sic tenere omnes in ignorantia et caeca fide, ut dominentur et lucrentur. Quid detestabilius quam in se transferre omnia Divinae potestatis Domini, quod non aliud est quam detrahere Dominum de Throno, et se superimponere. Quid detestabilius, quam Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, auferre laicis et Vulgo, et loco ejus dare edicta et dogmata, in quibus vix unum genuinum verum Verbi est. Haec sunt, de quibus in hoc capite Apocalypseos agitur.