Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 755

Previous Number Next Number See English 

755. (Vers. 2.) "Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna," significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini, omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti. - Quod haec per illa verba significentur, constare potest ex Opusculo de Ultimo Judicio et de Babylonia destructa, anno 1758 Londini edito, ubi describitur destructio ejus a n. 53 ad 64, ex quo videri potest, quod illi ex eo Religioso destructi fuerint et conjecti in Infernum, qui ex oestro amoris sui dominati sunt super Sancta Divina Domini, quae Caeli et Ecclesiae sunt, et qui mere idololatrae fuerunt; quod autem illi ex eodem Religioso, qui vixerunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et simul spectaverunt ad Dominum, salvati sint, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio et de Mundo Spirituali (n. 58) quibus plura adjicere non opus est. Simile de Babele dicitur apud Esajam:

"Clamavit Leo super specula: et dixit, Cecidit, cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus confregit in terram" (xxi. 8, 9). Similes ex illo Religioso post Ultimum Judicium colliguntur, et per vices ad suos mittuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church