Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 774

Previous Number Next Number See English 

774. "Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum," significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent. -Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (n. 772); et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (n. 773); et quod per haec nunc nominata, quae sunt "lignum thyinum et vas eburneum" intelligantur bona et vera naturalia. Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; similiter Ecclesia Domini in terris; sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. Quod per "lignum thyinum" significetur bonum naturale, est quia "lignum" in Verbo significat bonum, et "lapis" verum, ac "lignum thyinum" ducit suam denominationem ex duo, ac "duo" etiam significant bonum: quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; similiter lapis. Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; quod "ebur" significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. Ut "ebur" sit verum naturale illius boni quod significatur per "lignum thyinum," dicitur "vas eburneum;" per "vas" enim significatur continens, hic verum continens boni. Quod "lignum" significet bonum aliquatenus constare potest (ex) his:

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum (Exod. xv. 25{1});

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae (Exod. xxv. 10-16);

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum (1 Reg. vi. 10, 15);

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit (Exod. xxvii. 1,6). Praeter ex his:

"Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet" (Hab. ii. 11); "Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt" (Ezech. xxvi. 12{2}); Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; "et faciam illos in Lignum unum" (Ezech. xxxvii. 16, 19{3});

"Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt" (Thren. v. 4);

"Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli" (Deutr. xix. 5);

hoc ideo, quia "lignum" significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; praeter alibi. Per "lignum" autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa (Deutr. iv. 23-28; Esaj. xxxvii. 19; cap. xl. 20; Jerem. x. 3,8; Ezech. xx. 32);

tum quod Suspensio super Ligno esset maledictio (Deutr. xxi. 22,23). Quod "ebur" significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominatur (Ut Ezech. xxvii. 6,15; Amos iii. 15; cap. vi.{4} 4; Psalm. xlv.{5} 9 (B. A. 8)). @1 25 pro "35"$ @2 12 pro "11"$ @3 19 pro "17"$ @4 vi. pro "v."$ @5 xlv. pro "xl."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church