780. "Et jumenta et oves," significat quod non illis amplius sit cultus ex bonis et veris Ecclesiae externis seu naturalibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet.--Haec similia sunt cum illis quae supra (n. 777, 778) explicata sunt, cum differentia quod ibi sint bona et vera spiritualia ac bona et vera caelestia, hic autem bona et vera naturalia, de quorum discrimine videatur supra (n. 773). Per "jumenta et oves" significantur sacrificia quae fiebant per boves, juvencos, hircos, oves, haedos, arietes, capras, agnos. Boves et juvenci intelliguntur per jumenta; ac haedi, arietes, caprae, agni, per oves; et sacrificia erant externa cultus, quae etiam naturalia cultus vocantur.