782. (Vere. 14.) "Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa," significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos.--Per "fructus desiderii animae" non aliud significatur quam beatitudines et felicitates Caeli, quia hae sunt fructus omnium doctrinae et cultus, de quibus actum est, et quia sunt desideria hominum quando moriuntur, et quoque desideria cum recentes in mundum spiritualem veniunt: per "pinguia, et splendida" significantur affectiones boni et veri caelestes et spirituales; per "pinguia" affectiones boni, de quibus sequitur, et per "splendida" affectiones veri, quae splendida dicuntur quia existunt ex luce Caeli et ejus splendore in mentibus, unde intelligentia boni et veri ac sapientia: per "abire et non invenire illa amplius" significatur quod fugiturae sint et non magis appariturae, quia illi non in aliquo bono et vero caelesti et spirituali sunt; quod etiam externae, quales ab illis cupiuntur, dicitur, quia non aliae beatitudines et felicitates et affectiones ab illis cupiuntur quam corporeae et mundanae, et inde non scire possunt quid et quales illae sunt quae vocantur caelestes et spirituales. Sed haec illustrentur per detectionem sortis illorum post mortem. Omnes illi ex illo Religioso, qui in amore dominii ex amore sui et inde in amore mundi fuerunt, dum in mundum spiritualem veniunt, quod fit statim post mortem, non spirant aliud quam dominium ac voluptates animi ex illo, et voluptates corporis ex opulentia; amor enim regnans cum ejus affectionibus seu concupiscentiis et desideriis, manet unumquemvis post mortem. Sed quia amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et Caeli, quae omnia sunt Divina Domini, est diabolicus, ideo post exactum tempus separantur a sociis, et dejiciuntur in Inferna. At usque, quia ex Religioso suo in externo cultu Divino fuerunt, primum instruuntur quid et quale Caelum est, ac quid et qualis felicitas vitae aeternae, quod sint merae beatitudines influentes a Domino apud unumquemvis in Caelo secundum quale affectionis boni et veri caelestis apud illos. Sed quia illi non adiverunt Dominum, et inde non conjuncti sunt cum Ipso, et quoque non in aliqua tali affectione boni et veri fuerunt, aversantur illa, et avertunt se, et tunc cupiunt voluptates amoris sui et mundi, quae sunt mere naturales et corporeae. Sed quia illis voluptatibus insitum est malefacere, imprimis illis qui colunt Dominum, ita angelis Caeli, ideo etiam illis voluptatibus deprivantur, et tunc rejiciuntur inter socios qui in ergastulis infernalibus in contemptu et miseria sunt: sed haec fiunt illis secundum gradum amoris dominii super Divina Domini, secundum quem gradum est illis rejectio Domini. Ex his nunc constare potest, quod per "fructus desiderii animae tuae abiverunt, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa," significetur quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae, quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri sunt apud illos. Quod "pinguia" significent bona caelestia ac eorum affectiones et affectionum jucunditates, constare potest ex sequentibus locis:
"Attendite ad Me, comedite bonum, ut delicietur in Pinguedine anima vestra" (Esaj. lv. 2);
"Implebo animam sacerdotum Pinguedine, et populus Meus Bono saturabitur" (Jerem. xxxi. 14);
"Adipe et Pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum" (Psalm. lxiii. 6 (B. A. 5));
"Implentur Pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos" (Psalm. xxxvi. 9 (B. A. 8));
"Faciet Jehovah omnibus populis in Monte hoc convivium Pinguedinum, Pinguedinum medullatarum" (Esaj. xxv. 6);
"Adhuc proventum habebunt in senio, Pingues et virides erunt, ad annuntiandum quod rectus Jehovah" (Psalm. xcii. 15, 16 (B. A. 14, 15)); Quod in convivio quod Jehovah faciet, comedent Pinguedinem ad satietatem, et bibent Sanguinem ad ebrietatem (Ezech. xxxix. 19); "Jehovah holocaustum tuum Pingue faciet" (Psalm. xx. 4 (B. A. 3)). Quia "pinguedo" significat bonum caeleste, ideo statutum fuit Ut omnis Pinguedo ex sacrificatis super Altari adoleretur (Exod. xxix. 13, 22; Levit. i. 8; cap. iii. 3-16; cap. iv. 8-35; cap. vii. 3, 4, 30, 31; cap. xvii. 6{1}; Num. xviii. 17, 18). In opposito sensu per "pingues" significantur illi qui ad bonum nauseant, et quia nimium est id contemnunt et rejiciunt (Deutr. xxxii. 15; Jerem. v. 28{2}; cap. 1. 11; Psalm. xvii. 10; Psalm.xx. 4 (B. A. 3); Psalm. lxxviii. 31{3}; Psalm. cxix. 70; et alibi). @1 6 pro "16"$ @2 28 pro "27"$ @3 lxxviii. 31 pro "lxviii. 32"$