Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 790

Previous Number Next Number See English 

790. (Vers. 20.) "Exulta Super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa," significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt.--"Exulta super ea, Caelum" significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli, exultatio enim est gaudium cordis; "et sancti apostoli et prophetae" significant et una cum illis homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt; per "apostolos" significantur qui in bonis et inde veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et abstracte bona et inde vera Ecclesiae ex Verbo (n. 79), et per "prophetas significantur vera ex bono e Verbo (n. 8, 133); qui sancti appellantur, quia "apostoli et prophetae," ut dictum est, significant abstracte bona et vera Verbi, quae in se sancta sunt, quia Domini (n. 586, 666): "quia judicavit Deus judicium vestrum de illa" significat quia remoti et rejecti sunt, qui in Religiosi istius malis et falsis sunt; quod non alii, videatur supra (n. 786). De gaudio angelorum Caeli super remotione et rejectione illorum qui in malis et falsis istius Religiosi sunt, agitur in capite sequente (a versu 1 ad 9), hic solum ut gauderent: ast angelicum gaudium non est ex damnatione illorum, sed ex novo Caelo et nova Ecclesia, ac salvatione fidelium, quae non dari possunt priusquam illi remoti sunt, quod fit et factum est per Ultimum Judicium, de qua re videbitur in Explicatione versuum 7-9, capitis sequentis. Ex his constare potest, quod per "Exulta super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa," significetur ut gaudeant corde angeli Caeli ac homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt. Quis non videre potest, quod non apostoli et prophetae, de quibus in Verbo, hic intelligantur: hi pauci fuerunt et non praestantiores aliis; sed per illos intelliguntur omnes qui in Ecclesia Domini in bonis et veris ex Verbo sunt, sicut etiam per duodecim Tribus Israelis, de quibus supra (n. 349); per "Apostolum Petrum" intelligitur Ecclesiae Veritas seu Fides, per "Apostolum Jacobum" Ecclesiae Charitas, et per "Apostolum Johannem" hominum Ecclesiae Opera Charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church