796. (Vers. 23.) "Et lux lucernae non lucebit in te amplius," significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis.--Per "lucem lucernae" significatur illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis; per "lucem" enim intelligitur Lux Caeli, in qua sunt angeli, et quoque homines quoad intellectum, quae Lux in sua essentia est Divina Sapientia; nam procedit a Domino ut Sole mundi spiritualis, qui in sua substantia est Divinus Amor Divinae Sapientiae, ex quo non alia Lux potest procedere quam quae est Divinae Sapientiae, nec alius Calor quam qui est Divini Amoris; quod ita sit, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 83-172), demonstratum est. Quoniam Lux illa est a Domino, et Dominus per illam et in illa est omnipraesens, ideo per illam fit omnis illustratio, et inde perceptio veri spiritualis, quae est illis qui spiritualiter amant Divina Vera, hoc est, qui amant vera quia vera sunt, ita quia Divina. Quod hoc sit amare Dominum, patet; est enim Dominus in illa Luce omnipraesens, quia Divinus Amor et Divina Sapientia non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur et secundum receptionem. Quod illis, qui in Religioso Catholico. Romano sunt, non sit aliqua illustratio et inde perceptio veri spiritualis, constare potest ex eo, quod non aliquam lucem spiritualem ament; origo enim lucis spiritualis est a Domino, ut dictum est, et non alii illam lucem possunt accipere, nec recipere, quam qui conjuncti sunt Domino et conjunctio cum Domino fit unice per agnitionem et cultum Ipsius, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius e Verbo. Agnitio et cultus Domini et lectio Verbi faciunt praesentiam Domini, at illa duo simul cum vita secundum praecepta Ipsius faciunt conjunctionem cum Ipso. In Babylone est contrarium; agnoscitur ibi Dominus, sed absque dominio; et agnoscitur Verbum sed absque lectione ejus; vice Domini ibi colitur Papa, et loco Verbi agnoscuntur Bullae papales, secundum quas vivitur, et non secundum praecepta Verbi; et Bullae illae pro fine habent dominium Papae et Ministrorum ejus super Caelum et Mundum, et praecepta Verbi pro fine habent dominium Domini super Caelum et Mundum; et haec et illa sibi e diametro opposita sunt, sicut Infernum et Caelum. Haec dicta sunt, ut sciatur quod prorsus nulla lux lucernae, hoc est, illustratio et inde perceptio veri spiritualis, sit illis qui in Religioso Babylonico ex doctrina et ex vita secundum illam sunt. Quod Dominus sit Lux, ex qua omnis illustratio et perceptio veri spiritualis est, patet ex his:
"Lux vera erat, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (Joh. i. 4-12);
haec de Domino. "Hoc est judicium, quod Lux venit in mundum; qui facit veritatem, venit ad Lucem" (Joh. iii. 19, 21);
"Jesus dixit, Adhuc breve tempus Lux vobiscum est; ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis" (Joh. xii. 35, 36); Jesus dixit, "Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (Joh. xii. 46);
Jesus dixit, "Ego Lux mundi sum" (Joh. ix. 5);
Simeon dixit, "Viderunt oculi mei Salutare Tuum, Lucem in revelationem gentium" (Luc. ii. 30-32);
"Populus sedens in tenebris vidit Lumen magnum; sedentibus in regione et umbra mortis, Lux exorta est" (Matth. iv. 16; Esaj. ix. 1 (B.A. 2)):
"Dedi Te in Lucem gentium, ut sis Salus Mea usque ad extremitatem terrae" (Esaj. xlix. 6);
"Urbs" Nova Hierosolyma "non opus habet sole et luna ut luceant in illa, gloria enim Dei illustrat illam, et Lucerna ejus Agnus" (Apoc. xxi. 23; cap. xxii. 5). Ex his patet, quod Dominus sit Lux ex qua omnis illustratio et inde perceptio veri: et quia Dominus est Lux, est Diabolus Caligo; et Diabolus est Amor dominandi super omnia Sancta Divina Domini, ac ita super Ipsum; et quantum datur illi dominium, tantum Sancta Divina Domini caligat, exstinguit, succendit et exurit.