Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 799

Previous Number Next Number See English 

799. "Quia mercatores{1} tui erant magnates{2} terrae," significat quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta, mercantur et quaestus faciunt. - Per "magnates" intelliguntur superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum, qui vocantur Cardinales, Episcopi, et Primates; qui "mercatores vocantur quia per sancta Ecclesiae, ut per merces, lucrantur (n. 771, 783); hic, qui per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta mercantur et quaestus faciunt. Cur hoc dicitur, patet ab antecedentibus, est enim hoc illorum consequens. In antecedentibus dicitur, quod "non audietur amplius in Babylone vox citharaedorum, musicorum, tibicinum et buccinatorum," "non erit ibi artifex alicujus artis," "non audietur ibi vox molae," "non erit ibi lux lucernae," et "non vox sponsi et sponsae;" per quae significatur, quod in Babylone non aliqua veri spiritualis affectio, non ejus intellectus et inde cogitatio, nec ejus inquisitio et scrutatio, neque illustratio et ejus perceptio, et inde nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam (videatur supra, n. 792-794, 796, 797); quod haec illis non sint, est quia superiores in ordine etiam mercantur et lucrantur, et sic dant inferioribus exempla; hoc itaque est cur dicitur, "Quia mercatores{3}, tui erant magnates{4} terrae." Sed forte quis dicat, "Quaenam illa jura etiam arbitraria sunt, quae possunt mercaturae vocari." Non sunt annui illorum reditus et stipendia, sed sunt dispensationes ex potestate clavium, quae sunt, quod remittant peccata etiam enormia, et eximant per id a poenis temporalibus; quod per intercessiones apud Papam valeant pro contrahendis matrimoniis intra gradus prohibitos, et pro illis dirimendis intra gradus non prohibitos, ac ipsi absque intercessione per tolerantias; per donationes privilegiorum quae juris illorum sint; per ordinationes ministrorum, et confirmationes; per gratuita ex monasteriis communia et particularia; per addictiones redituum aliunde qui sunt juris alieni; et per plura alia. Haec faciunt, et non annui reditus, si illis contenti sunt, quod non illis sit aliqua veri spiritualis affectio, cogitatio, scrutatio, perceptio, et non veri et boni conjunctio, quia sunt lucrationes injusti Mammonis; et injustus perpetuo concupiscit opes naturales, et aversatur opes spirituales, quae sunt Divinae Veritates ex Verbo. Ex his nunc constare potest, quod per "quia mercatores{5} tui erant magnates{6} terrae," significetur quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta mercantur et quaestus faciunt. Adhuc aliquid hic dicetur de dispensatione ex potestate clavium super crimina etiam enormia, per quam non modo liberant reos a poenis aeternis, sed etiam a poenis temporalibus; et si non liberant, usque per azyla tutantur. Quis non videt, quod hoc non juris Ecclesiastici sit, sed juris civilis; et quod sit dominium extendere super omne saeculare; et quod sit publicam securitatem destruere; tum quod per hanc sibi adhuc reservatam potestatem sint in potentia reducendi priorem despoticam dominationem super omnia judicia a regibus stabilita, ita super judices etiam supremos (quod etiam facturi, si non timerent recessionem). Hoc intelligitur apud Danielem, per quod Quarta Bestia e mari ascendens "cogitabit immutare tempora et jus" (vii. 25). @1 mercatores pro "magnates"$ @2 magnates pro "mercatores"$ @3 mercatores pro "magnates"$ @4 magnates pro "mercatores"$ @5 mercatores pro "magnates"$ @6 magnates pro "mercatores"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church