Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 81

Previous Number Next Number See English 

81. "Et propter Nomen Meum laborasti, et non defecisti," significat studium et operam comparandi sibi et quoque docendi illa quae religionis et ejus doctrinae sunt. - Per "Nomen" Jehovae seu Domini in Verbo, non intelligitur Nomen Ipsius, sed omne per quod colitur; et quia colitur secundum doctrinam in Ecclesia, per "Nomen" Ipsius intelligitur omne doctrinae, ac in universali sensu omne religionis. Causa quod haec per "Nomen" Jehovae intelligantur, est quia in Caelo non dantur alia nomina, quam quae involvunt quale alicujus, et quale Dei est omne per quod colitur. Qui non scit hanc significationem "Nominis" in Verbo, potest solum intelligere Nomen, et in hoc Solo nihil cultus et religionis est. Qui itaque tenet ideam in hac significatione "Nominis Jehovae" in Verbo, ubi legitur, ex Se ipso intellecturus est quid per id significatur in sequentibus locis:

"Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate Nomen Ipsius" (Esaj. xii. 4);

"Jehovah, expectavimus Te, ad Nomen Tuum desiderium animae nostrae, per Te commemorabimus Nomen Tuum" (Esaj. xxvi. 8, 13);

"Ab ortu solis invocabitur Nomen Meum" (Esaj. xli. 25):

"Ab ortu solis usque (ad) occasum, magnum Nomen Meum inter gentes; et in omni loco suffitus allatus Nomini Meo; nam magnum Nomen Meum inter gentes: vos prophanatis Nomen Meum, cum dicitis mensa Jehovae polluta est; atqui exsufflatis Nomen Meum, cum adducitis raptum, claudum et aegrotum (Mal. i. 11-13);

"Omnes populi ambulant in Nomine dei sui, et nos ambulabimus in Nomine Jehovae Dei nostri" (Mich. iv. 5);

"Omnem vocatum in Nomine Meo in gloriam Meam creavi, formavi illum" (Esaj. xliii. 7);

"Non feres Nomen Dei tui in vanum; non habebit Jehovah innocentem, qui tulerit Nomen Ipsius in vanum" (Deutr. v. 11):

"Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet Nomen Suum" (Deutr. xii. 5, 11, 13, 14, 18; cap. xvi. 2, 6, 11, 15, 16). (Praeter multis aliis in locis.) Quis non videre potest, quod in illis non intelligatur solum Nomen. Similiter in Novo Testamento per "Nomen Domini," ut in his:

Jesus dixit, "Eritis exosi omnibus propter Nomen Meum" (Matth. x. 22: cap. xxiv. 9, 10);

"Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum" (Matth. xviii. 20);

"Quisquis reliquerit domos, fratres, sorores propter Nomen Meum, centupla accipiet, et vitam aeternam (Matth. xix. 29);

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius" (Joh. i. 12);

"Multi crediderunt in Nomen Ipsius" (Joh. ii. 23);

"Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 17, 18);

Credentes vitam habebunt in Nomine Ipsius (Joh. xx. 31);

Benedictus qui venit in Nomine Domini, (Matth. xxi. 9 ; cap. xxiii. 39; Luc. xiii. 35{1}); cap. xix. 38). Quod Dominus quoad Humanum sit Nomen Patris, in his:

"Pater, glorifica Nomen Tuum" (Joh. xii. 28{2});

"Sanctificetur Nomen, et veniat Regnum Tuum" (Matth. vi. 9;) (tum, Exod. xxiii. 20, 21; Jerem. xxiii. 6; Mich. v. 3 (B.A. 4)). Quod "Nomen" apud alios sit quale cultus, in his:

Pastor ovium proprias oves "vocat Nomine suo" (Joh. x. 3);

"Habes{3} pauca Nomina in Sardibus" (Apoc. iii. 4);

"Scribam super illum Nomen Dei Mei, et Nomen Urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae, et Nomen Meum novum" (Apoc. iii. 12); et alibi. Ex his nunc constare potest, quod "propter Nomen Meum laborasti et non defecisti, significet studium et operam comparandi Sibi et quoque docendi illa quae religionis et ejus doctrinae sunt. @1 35 pro "25"$ @2 xii. 28 pro "x. 3"$ @3 Habes pro "Habeo"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church