815. "Nam byssinum justitiae sanctorum," significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ab Ecclesia Domini sunt. - Per "byssinum" significantur genuina vera, quae sunt vera per Verbum a Domino, ut mox supra (n. 814); per "justitias significantur bona vitae apud illos qui in veris sunt (n. 668); per "sanctos" significantur qui ab Ecclesia Domini sunt (n. 173, 586). Quod "justitiae sint bona vitae apud illos qui in veris sunt, est quia nemo potest justus dici, nisi vivat secundum vera; justus enim in naturali Sensu dicitur omnis qui bene vivit secundum leges civiles et morales; at justus in spirituali Sensu dicitur, qui bene vivit secundum leges Divinas, et leges Divinae sunt vera ex Verbo. Qui credit se justum esse, proinde in bono vitae, absque veris secundum quae vivat, multum fallitur; nam homo non potest reformari et regenerari, proinde fieri bonus, nisi per vera, et per vitam secundum illa. Inde patet, quod per "byssinum justitiae sanctorum" significetur quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ab Ecclesia Domini sunt. Hoc manifeste patet ab angelis Caeli; illi quo plus in veris sunt, et in vita secundum illa, eo vestibus candidioribus amicti apparent; causa est quia in candidiore luce sunt.