Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 819

Previous Number Next Number See English 

819. "Nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae," significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vita secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et Doctrinae inde. - Per "testimonium Jesu" significatur testatio Domini in Caelo, quod sit Ipsius, et sic quod sit in Caelo unus inter angelos ibi; et quia testatio illa non dari potest aliis quam qui in conjunctione cum Domino sunt, et in conjunctione cum Domino sunt illi qui agnoscunt Ipsum pro Deo Caeli et Terrae, ut Ipse docet, Matth. xxviii. 18, et simul vivunt secundum praecepta Ipsius, imprimis secundum praecepta Decalogi, ideo haec duo per "testimonium Jesu" significantur (videatur supra, n. 6, 490): per quod illud testimonium sit "spiritus prophetiae," significatur quod id sit omne Verbi et doctrinae inde; Verbum enim in universali sensu solum agit de Domino, et de Vita secundum praecepta Ipsius. Inde est quod Dominus sit Verbum; est enim Verbum, quia Verbum ex Ipso est, et de Ipso Solo agit, et unice docet quomodo agnoscendus et colendus est; et haec sunt praecepta Verbi, quae vocantur Divina Vera, secundum quae vivendum est, ut in conjunctionem cum Domino venire{1} possit. Quod Verbum de Solo Domino agat, et quod inde sit quod Dominus dicatur Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 1-7, 8-11, 19-28, 37-44); et in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90, 98-100). Hoc quoque est quod Dominus dicit, quod Spiritus Veritatis, qui est Spiritus Sanctus, testaturus sit de Domino, et quod non locuturus sit ex se ipso, sed quod ex illis quae Domini sunt accepturus sit, et annuntiaturus (Joh. xv. 26; cap. xvi. 13, 15). @1 venire pro "veniri"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church