Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 821

Previous Number Next Number See English 

821. "Et Sedens super illo vocatur fidelis et Verus, et ii, justitia judicat et pugnat," significat Dominum quoad Verbum, quod sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium, et separat bonos a malis. - Per "Sedentem super illo," hoc est, Equo albo, intelligitur Dominus quoad Verbum; quod sit Dominus quoad Verbum, patet a versu 13, seq., ubi dicitur, "Circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ejus Verbum Dei:" per "fidelem et verum" significatur Divinum Bonum et Divinum Verum; per "fidelem" Divinum Bonum, quia hoc est fidele; quod "fidelis," ubi de hominibus, sit qui in intimo seu tertio Caelo est, ita qui in bono caelesti, videatur supra (n. 744{1}); quod per "verum," cum de Domino, significetur Divinum Verum, patet; quod per "justitiam" significetur utrumque, tam bonum et verum, et ubi de Domino, Divinum Bonum et Divinum Verum, videatur supra (n. 805). Inde sequitur, quod per "ex justitia judicare" significetur ex Divino Bono et Divino Vero judicium facere. Quod omne judicium fiat a Domino per Verbum, ita quod ipsum Verbum judicet unumquemvis, videatur supra (n. 233). Quod "ex justitia pugnare" significet separare bonos a malis, est quia Dominus non pugnat contra aliquem, sed separat bonos a malis; et quando boni separati sunt a malis, tunc mali semet ipsos conjiciunt in Infernum. @1 744 pro "644"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church