828. Ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illas virga ferrea," significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet. - Quod haec significentur constat ex similibus supra (n. 544); quod per "virgam ferream," qua gentes percutientur, significentur vera ex Sensu literae Verbi per rationalia ex naturali homine confirmata, videatur ibi, et quoque n. 148, 485. Quod sola Fides absque Operibus mortua sit, patet clare apud Jacobum (cap. ii. 17, 20); qui etiam dicit, "Estote factores Verbi, non tantum auditores, quomodo decipitis vos ipsos" (Epist. i. 22, seq.);
similiter dicit Paulus, "Non auditores legis justificabuntur a Deo, sed factores legis justificabuntur" (Rom. ii. 13).