Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 833

Previous Number Next Number See English 

833. (Vers. 19.) "Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius," significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt. - Quod per "Bestiam" significentur qui in Religioso de sola Fide sunt, videatur supra (n. 567, 576, 577, 594, 598, 601); quod sint modo illi qui interius mali sunt, et id Religiosum professi, videbitur infra: per "reges terrae" significantur qui prae reliquis in falsis istius Religiosi sunt, ita antesignani; per "reges terrae" enim significantur qui in veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et in opposito Sensu qui in falsis (n. 20, 483, 704, 737, 720, 740), hic qui in falsis: per "exercitus" illorum significantur omnes inter illos qui similiter in falsis sunt (n. 447); per "facere bellum" significatur impugnare, quoniam per "bellum" in Verbo significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (n. 500, 586, 707); per "Sedentem super Equo" intelligitur Dominus quoad Verbum (n. 820, 821); et quia non pugnare possunt contra Ipsum Dominum, sed contra Divina vera Ipsius quae in Verbo sunt, et sic quoque pugnant contra Dominum, quia Dominus est Verbum, ideo id per "bellum facere cum Sedente super Equo," intelligitur: quod per "exercitum" significentur qui in Divinis veris sunt, ita abstracte Divina Vera, proinde illi qui e novo Caelo et e nova Ecclesia Domini sunt, quia apud illos sunt Divina vera, videatur supra (n. 826).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church