Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 835

Previous Number Next Number See English 

835. "Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure, significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali. -Per "vivos" significatur sicut fuerunt; per "hos duos," nempe "Bestiam et Pseudoprophetam," significantur omnes illi qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali sunt, tam laici quam clerici, ut mox supra (n. 834); per "stagnum ignis ardens sulphure" significatur infernum, ubi sunt qui in amoribus istius falsi sunt, et simul in cupiditatibus mali; per "stagnum" significantur falsa in copia, de quo sequitur; per "ignem" significatur amor, hic amor falsi eorum; quod "ignis" significet amorem in utroque sensu, bono et malo, videatur (n. 468, 494, 599), hic amor falsi, quia dicitur "stagnum ignis;" per "sulphur" significatur cupiditas mali et inde falsi (n. 452). Simile dicitur de "Dracone" et de illis duobus in capite sequente, his verbis:

"Diabolus" (hoc est, Draco), "qui seduxit illos, conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum" (Apoc. xx. 10). Sciendum est, quod infernum, ubi tales sunt, appareat e longinquo sicut stagnum igneum cum viridi flamma sicut sulphuris; sed illi qui inibi sunt hoc non vident, sunt ibi inclusi suis ergastulis, ubi inter se vehementer altercantur; quandoque in manibus illorum apparent cultri, quibus minantur, ne cedant; est amor falsi eorum una cum cupiditatibus mali qui facit apparentiam talis stagni; apparentia illa est ex correspondentia. Quod per "stagnum" significetur ubi verum in copia, et inde in opposito sensu ubi falsum in copia, constare potest ex Verbo; ubi verum in copia ex his:

"Erumpent e deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, et erit aridus locus in Stagnum " (Esaj. xxxv. 6, 7):

"Ponam desertum in Stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (Esaj. xli. 18; Psalm. cvii. 33, 35):

"Ponam fluvios in insulas, et Stagna exsiccabo" (Esaj. xlii. 15):

"Deus Jacobi, Qui convertit petram in Stagnum aquarum, et silicem in fontem aquarum" (Psalm. cxiv. 7, 8);

"Omnes facientes mercedem ex Stagnis animae" (Esaj. xix. 10). In opposito sensu ex his:

"Exscindam Babeli nomen et residuum, et ponam eam in haereditatem anatariae, et in Stagna aquarum" (Esaj. xiv. 22,23);

"Mors et Infernus ejecti sunt in Stagnum ignis" (Apoc. xx. 14);

"Si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, ejectus est in Stagnum ignis" (Apoc. xx. 15);

"Pars eorum in Stagno ignis ardente sulphure, quae est altera mors" (Apoc. xxi. 8).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church