84. "Et resipisce, et prima opera fac," significat ut invertant statum vitae suae. - Omnis homo primo loco spectat vera doctrinae, sed quamdiu hoc facit, est sicut fructus immaturus: at qui regeneratur, postquam imbuerat illa, spectat bona vitae primo loco; et quantum hoc facit, sicut fructus maturescit; et quantum maturescit, tantum semen in illo sit prolificum. Bini illi status mihi visi sunt apud homines tunc spiritus, et apparuerunt in primo statu conversi ad valles quae supra infernum, et in secundo ad paradisos qui in Caelo: haec conversio status vitae est quae hic intelligitur: quod hoc fiat per paenitentiam, et post illam per bonum vitae, intelligitur per "resipisce, et prima opera fac."