86. (Vers. 6.) "Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi" significat quod ex veris suis sciant, et inde non velint, ut opera sint meritoria, quia hoc contra meritum et justitiam Domini. - Quod "opera Nicolaitarum" sint opera meritoria, ex revelatione datum est scire. Quod dicatur, quod odio habeant illa opera, est quia Ecclesia ex veris doctrinae suae hoc scit, et inde nec vult; quare dicitur, "hoc habes." At usque omnes illi faciunt opera meritoria qui primo loco ponunt vera fidei, et secundo bona charitatis; non autem illi qui primo loco ponunt bona charitatis; causa est, quia genuina charitas non vult mereri, amat enim bonum facere, in illo enim est, et ex illo facit, et ex bono spectat Dominum, et ex veris (cognoscit) quod omne bonum sit ab Ipso; quare aversatur meritum. Nunc quia illi qui primo loco spectant vera fidei, non alia opera possunt facere quam meritoria, et tamen ex suis veris sciunt, quod odio habenda sint, ideo hoc sequitur postquam dictum est quod si non charitatem primo loco habeant, faciant opera quae aversanda sunt. Dicitur quod sit contra meritum et justitiam Domini; illi enim qui meritum in operibus ponunt, vindicant sibi justitiam; nam dicunt quod justitia a parte illorum sit, quia meruerunt; cum tamen summa injustitia est, quia Solus Dominus meruit, et Solus facit bonum apud illos. Quod Solus Dominus sit Justitia, docetur apud Jeremiam:
"Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, et hoc Nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia Nostra" (xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16).