Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 865

Previous Number Next Number See English 

865. (Vers. 11.) "Et vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et Terra, (et locus non intentus est)," significat Judicium universale a Domino factum super omnes priores Caelos, super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui Caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret. - Antequam illa in ordine secundum literam explicantur, praemittendum est aliquid de Judicio universali, de quo hic agitur. A tempore quo Dominus in mundo fuit, quando Ipse in Persona ultimum Judicium fecit, permissum est ut illi qui in bono civili et morali erant, tametsi in nullo bono spirituali, unde in externis apparebant sicut Christiani sed in internis erant diaboli, diutius reliquis morarentur in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum: et tandem concessum fuit illis habitationes constantes ibi sibi facere, et quoque per abusum correspondentiarum et per phantasias sibi formare sicut Caelos, quos etiam ad multam copiam formaverunt. Sed cum ad illam copiam multiplicati sunt ut interciperent spiritualem lucem et spiritualem calorem inter Caelos superiores et inter homines in terris, tunc Dominus fecit Ultimum Judicium, et imaginarios illos Caelos dissipavit: quod factum est eo modo, quod externa per quae simulabant Christianos, auferrentur, et quod interna, in quibus erant diaboli, aperirentur; et tunc visi sunt quales erant in se, et qui visi sunt diaboli conjecti sunt in Infernum, quisque secundum mala suae vitae: hoc factum est Anno 1757: sed plura de hoc Judicio universali videatur in Opusculo De Ultimo Judicio Londini 1758 edito, et in Continuatione de illo, Amstelodami 1763 edita. Nunc ad Explicationem: Per "Thronum album et magnum, et Sedentem super illo" significatur Judicium universale a Domino factum: per "Thronum" significatur Caelum et quoque Judicium (n. 229); per "Sedentem super Throno" intelligitur Dominus (n. 808 fin.): quod Thronus apparuerit "albus," est quia judicium factum est ex Divinis veris, "album" enim praedicatur de veris (n. 167, 379); quod Thronus apparuerit "magnus," est quia judicium etiam factum est ex Divino Bono, "magnum" enim praedicatur de bono (n. 656, 663): "a Cujus facie fugit Terra et Caelum" significat quod Caeli illi, quos sibi fecerant, de quibus mox supra, cum terris eorum, dissipati sint; sunt enim in mundo spirituali aeque terrae, quemadmodum in mundo naturali (videatur n. 260, 331{1}); sed sicut omnia ibi, etiam terrae, sunt ex origine spirituali: et "locus non inventus est illis," significat quod Caeli cum terris eorum ita prorsus dissipati sint ut nihil eorum amplius appareret. Ex his constare potest, quod per "vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Terra et Caelum, et locus non inventus est illis," significetur Judicium universale a Domino factum super omnes priores{2} caelos super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et in nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret. @1 331 pro "336"$ @2 priores pro "novos"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church