Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 867

Previous Number Next Number See English 

867. "Et libri aperti sunt, et Liber alius apertus est qui est vitae," significat quod interiora mentis omnium illorum reclusa sint, et per influxum lucis et caloris e Caelo visi et percepti quales essent quoad affectiones quae amoris seu voluntatis, et inde quoad cogitationes quae fidei seu intellectus, tam mali quam boni. - Per "libros" non intelliguntur libri, sed interiora mentis illorum qui judicantur; per "libros" interiora mentis illorum qui mali sunt et judicantur ad mortem, et per "Librum vitae" qui boni sunt et judicantur ad vitam. Dicuntur "libri," quia interioribus mentis cujusvis inscripta sunt omnia quae quisque ex voluntate seu amore, et inde ex intellectu seu fide, in mundo cogitavit, intendit, locutus est, et fecit; haec omnia sunt vitae cujusvis inscripta, ita ad amussim ut prorsus nihil desit. Haec ad vivum apparent qualia sunt, quando lux spiritualis, quae est sapientia a Domino, et calor spiritualis, qui est amor a Domino, per Caelum influunt; lux spiritualis detegit cogitationes quae sunt intellectus et fidei, et calor spiritualis detegit affectiones quae sunt voluntatis et amoris; ac lux spiritualis et simul calor spiritualis detegunt intentiones et conatus: quod ita sit, non dico quod rationalis homo possit ex luce intellectus sui videre; nam potest si vult, modo velit intelligere quod detur lux spiritualis quae illuminat intellectum, et calor spiritualis qui accendit voluntatem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church