871. "Et judicati sunt quisque secundum opera illorum." - Quod significet quod omnes judicati sint secundum vitam suam in internam in externis, patet ab explicatis supra (n. 868), ubi similia verba: quibus haec adjiciam, quod quisque judicetur secundum quale suae animae; et anima hominis est vita ejus, est enim amor voluntatis ejus; et amor voluntatis cujusvis est prorsus secundum receptionem Divini Veri procedentis a Domino, et hanc receptionem docet doctrina Ecclesiae quae ex Verbo est.