89. Dabo edere de Arbore vitae," significat appropriationem boni amoris et charitatis a Domino. - Per "edere" in Verbo significatur appropriare et per "Arborem vitae," significatur Dominus quoad bonum amoris; inde per "edere de Arbore vitae," significatur appropriatio boni amoris a Domino. Quod per "edere" significetur appropriare, est quia sicut cibus naturalis, cum editur, appropriatur vitae corporis hominis, ita cibus spiritualis, cum recipitur, appropriatur vitae animae ejus. Quod per "Arborem vitae" significetur Dominus quoad bonum amoris, est quia non aliud per "Arborem vitae" in Horto Edenis significatur; tum quia vita caelestis et spiritualis homini est ex bono amoris et charitatis quod recipitur a Domino. Multis in locis nominatur "Arbor," et per illam intelligitur homo Ecclesiae, ac in universali sensu ipsa Ecclesia, et per "fructum" ejus bonum vitae; causa est, quia Dominus est "Arbor vitae," ex Quo omne bonum apud hominem Ecclesiae et in Ecclesia est; sed de hoc in suo loco. Dicitur bonum amoris et charitatis, quia bonum amoris est bonum caeleste, quod est amoris in Dominum, et bonum charitatis est bonum spirituale, quod est amoris erga proximum; quid et quale unum bonum et alterum, in sequentibus dicetur; videantur aliqua de illis in Opere de Caelo et Inferno (n. 13-19).