890. (Vers. 7.) "Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius," significat quod qui vincunt mala apud se, hoc est, Diabolum, et non succumbunt cum tentantur a Babyloniis et Draconicis, in Caelum venturi sint, et ibi victuri in Domino et Dominus in illis. -Per "vincere" hic intelligitur vincere mala apud se, ita Diabolum, et non succumbere cum tentantur a Babyloniis et Draconicis; quod vincere mala apud se sit etiam vincere Diabolum, est quia per "Diabolum" intelligitur omne malum; per "haereditario possidere omnia" significatur venire in Caelum, et tunc in possessionem bonorum quae ibi sunt a Domino, ita in bona quae a Domino ac Domini sunt, ut filius haeres; vocatur inde Caelum haereditas (Matth. xix. 29; cap. xxv. 34); per "ero illi Deus, et ille erit Mihi filius" significatur quod in Caelo erunt in Domino et Dominus erit in illis, ut supra (n. 882(, 883)), ubi similia; modo quod ibi dicatur quod "illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum." Quod illi qui Dominum immediate adeunt, sint Ipsius filii, est quia illi e novo nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati; quare Discipulos Suos vocabat "filios" (Joh. xii. 36; cap. xiii. 33; cap. xxi. 5).