Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 892

Previous Number Next Number See English 

892. "Et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et (omnibus) mendacibus," significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis. -Quid per quatuor praecepta Decalogi, quae sunt "Non occides," "Non adulteraberis," "Non furaberis," et "Non false testaberis," in triplici Sensu, naturali, spirituali, et caelesti, significatur, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 62-91); quare non opus est illa hic iterum explicare. Sed pro septimo praecepto, quod est "Non furaberis," nominantur hic "incantatores et idololatrae;" et per "incantatores" significantur qui inquirunt vera, quae falsificant, ut per illa confirment falsa et mala, sicut faciunt illi qui assumunt hoc verum, Quod nemo possit facere bonum a se, et per id confirmant solam Fidem; hoc enim est species furti spiritualis: quid porro incantatio, videatur supra (n. 462): per "idololatras" significantur qui non ex Verbo, ita non ex Domino, sed ex propria intelligentia instituunt cultum, aut in cultu sunt (n. 459); ut quoque fecerunt, qui ex unico dicto Pauli false intellecto, et non ex ullo Verbo Domini, doctrinam universalem Ecclesiae fabricaverunt, quod etiam est species furti spiritualis: per "mendaces" significantur qui in falsis sunt ex malo (n. 924).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church