Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 911

Previous Number Next Number See English 

911. (Vers. 18) "Et erat structura muri ejus jaspis," significat quod omne Divinum Verum Verbi in Sensu literae apud homines istius Ecclesiae transluceat ex Divino Vero in Sensu spirituali. -Per "murum" significatur Verbum in Sensu literae (n. 898); per "structuram" ejus significatur omne ejus, quia omne ejus est in structura; per "jaspidem" significatur simile quod per "lapidem pretiosum" in summa, et per "lapidem pretiosum," cum de Verbo, significatur Divinum Verum Verbi in Sensu literae translucens ex Divino Vero in Sensu spirituali (n. 231, 540, 726, 823): quod simile per "jaspidem," videatur supra (n. 897). Quod transluceat, est quia Divinum Verum in Sensu literae est in luce naturali, et Divinum verum in Sensu spirituali est in luce spirituali; quare cum lux spiritualis influit in lucem naturalem apud hominem qui legit Verbum, illustratur ille, et videt vera ibi, nam objecta lucis spiritualis sunt vera. Verbum etiam in Sensu literae tale est, ut quo plus homo illustratur per influxum lucis Caeli, eo plus videat vera ex nexu et inde forma illorum; et quo plus ita videt illa, eo interius aperitur rationale ejus, nam rationale est ipsum receptaculum lucis Caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church