93. "Qui fuit mortuus et vivit," significat quod in Ecclesia neglectus sit, et Humanum Ipsius non agnitum Divinum. tum tamen quoad Illud etiam Solus est Vita, et ad Ipso Solo Vita aeterna. - Quod haec per illa verba intelligantur, videatur supra (n. 58-60), ubi explicata sunt. Quod haec et mox priora dicantur, est quia primarium falsum illorum qui per hanc Ecclesiam describuntur, est, quod non agnoscant Divinum Humanum Domini, et ideo Ipsum non adeunt.