Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 934

Previous Number Next Number See English 

934. Quod "fructus" significent bona quae homo ex amore seu charitate facit, quidem scitur absque confirmatione ex Verbo; nam legens per "fructus" in Verbo non aliud intelligit. Causa quod per "fructus" intelligantur bona amoris seu charitatis, est quia homo comparatur Arbori, et quoque vocatur Arbor (n. 89, 400). Quod "fructus" significent bona amoris seu charitatis, quae communi voce vocantur bona opera, constare potest ex his locis:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis Arbor non faciens Fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur" (Matth. iii. 10; cap. vii. 16-20);

"Aut facite Arborem bonam et Fructum bonum, aut facite Arborem putrem et Fructum putrem; ex Fructu cognoscitur Arbor" (Matth. xii. 33; Luc. vi. 43, 44);

"Omnis palmes non ferens Fructum auferetur; omnis autem Fructum ferens putabitur ut plus Fructus ferat; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert Fructum multum" Joh. xv. 2-8);

"Facite Fructus dignos paenitentia" (Matth. iii. 8); "Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit et Fructum fert" (Matth. xiii. 23);

Jesus dixit discipulis "Ego elegi vos ut Fructum feratis, et fructus vester maneat" (Joh. xv. 16);

"Ficum habebat aliquis in Vinea sua plantatam; venit Fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet" (Luc. xiii. 6-9{1});

Homo paterfamilias locavit Vineam suam agricolis, ut acciperet Fructus ejus; sed occiderunt servos ad illos missos, et tandem Filium; "quare Vineam locabit aliis, qui reddent Illi Fructus in temporibus suis. Ita auferetur vobis Regnum Dei, et dabitur Genti facienti Fructus ejus (Matth. xxi. 33-35, 38, 39, 41, 43{2}). (Praeter multis aliis in locis.) @1 6-9 pro "6 ad 20"$ @2 33-35, 38, 39, 41, 43 pro "34, 40, 41, 43"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church