936. "Et folia arboris in medicinam gentium," significat vera rationalia inde, per quae illi qui in malis et inde falsis sint, perducuntur ad cogitandum sane et ad vivendum decenter. - Per "folia arboris" significantur vera rationalia (de quibus infra); per "gentes" significantur qui in bonis et inde veris sunt, et in opposito sensu qui in malis et inde falsis (n. 483); hic qui in malis et inde, falsis, quia dicitur "in medicinam" illorum; et illi qui in malis et inde falsis sunt, non possunt sanari per Verbum, quia hoc non legunt; sed si judicio pollent, sanari possunt per vera rationalia. Similia quae in hoc versu significantur per haec apud Ezechielem:
Ecce aquae exeuntes desub limine Domus ex quibus fluvius, "super cujus ripa Arbor cibi multa valde hinc et hinc, cujus non decidit Folium neque consumitur, in menses renascitur, unde fructus ejus est in cibum, et Folium ejus in Medicinam" (xlvii. 1, 7, 12);
ibi etiam de Nova Ecclesia. Quod per "folia" significentur vera rationalia, est quia per "Arborem" significatur homo (n. 89, 400), et tunc per omnia Arboris significantur concordantia apud hominem, ut per ramos, folia, flores, fructus, et semina; per "ramos" significantur vera sensualia et naturalia hominis, per "folia" vera rationalia ejus, per "flores" vera primitiva spiritualia in rationali, per "fructus" bona amoris et charitatis, et per "semina" significantur ultima et prima hominis. Quod per "folia" significentur vera rationalia, patet clare a visis in mundo spirituali; apparent enim ibi etiam arbores cum foliis et fructibus, sunt ibi horti et paradisi ex illis: apud eos qui in bonis amoris et simul in veris sapientiae sunt, apparent arbores fructiferae luxuriantes foliis pulchris; at apud illos qui in veris alicujus sapientiae sunt, et ex ratione loquuntur, et non in bonis amoris, apparent arbores plenae foliis sed absque fructibus; at apud quos non sunt bona nec vera sapientiae, non apparent arbores, nisi denudatae foliis quales tempore hyemis in mundo; homo non rationalis nec aliud est quam talis arbor. Vera rationalia sunt quae proxime recipiunt vera spiritualia est enim rationale hominis primum receptaculum veritatum spiritualium, nam in rationali hominis est perceptio veri in aliqua forma, quam ipse homo non videt cogitatione, sicut illa quae sub rationali sunt in cogitatione inferiore, quae se conjungit cum visu externo, Per "folia" etiam significantur vera rationalia Gen. iii. 7; cap. viii. 11; Esaj. xxxiv. 4; Jerem. viii. 13; cap. xvii. 8; Ezech. xlvii. 12; Dan. iv. 9, 11 (B. A. 12, 14): Psalm. i. 3; Levit xxvi. 36; Matth. xxi. 19{1}; cap. xxiv. 32; Marc. xiii. 28. Sed significant secundum species arborum; folia oleae et vitis significant vera rationalia ex luce caelesti et spirituali; folia ficus vera rationalia ex luce naturali; et folia abietis, populi, quercus, pini, rationalia ex luce sensuali. Horum folia dant terrorem in mundo spirituali, dum forti vento agitantur; haec sunt quae intelliguntur Levit. xxvi.{2} 36; Hiob xiii. 25. Illorum autem folia non ita. @1 19 pro "20"$ @2 xxvi. pro "xvi."$