943. "Et Dominus Deus sanctorum Prophetarum misit Angelum Suum ad monstrandum servis Suis quae oportet fieri cito," significat quod Dominus, ex Quo est Verbum utriusque Foederis, per Caelum revelaverit illis, qui in veris ex Ipso sunt, illa quae certe futura sunt.-" Dominus Deus sanctorum Prophetarum" significat Dominum ex Quo est Verbum utriusque Foederis, per "prophetas" enim significantur qui docent vera ex Verbo, et in sensu abstracto doctrina veri Ecclesiae (n. 8, 173), et in lato sensu ipsum Verbum; et quia Verbum per "sanctos prophetas" significatur, ideo per illos significatur Verbum utriusque Foederis; "misit Angelum ad monstrandum servis Suis quae oportet fieri cito" significat quod Dominus revelaverit, illis qui in veris ex Ipso sunt, illa quae certe futura sunt; per "Angelum" hic significatur Caelum, ut supra (n. 5,{1} 65,{2} 644, 647, 648, 910); per "servos" significantur qui in veris a Domino sunt (n. 3, 380, 937); per "cito" significatur certe (n. 4); inde per "quae oportet fieri cito" significatur quae certe futura sunt. Quod per "Angelum" hic significetur Caelum, est quia Dominus per Caelum locutus est cum Johanne, et quoque per Caelum locutus est cum Prophetis, et per Caelum loquitur cum unoquovis cum quo loquitur: causa est quia Caelum angelicum in communi est sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus; quare omne quod Dominus loquitur, per Caelum loquitur, sicut anima et mens hominis per suum corpus. Quod universum Caelum angelicum in uno complexu referat unum Hominem, et quod hoc sit ex Domino, videatur supra (n. 5), et in Opere de Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 59-86); et in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 64-69, 162-164, 201-204), et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 11, 19, 133, 288). Sed dicam mysterium hoc: Dominus loquitur per Caelum, sed usque non loquuntur Angeli ibi, qui ne quidem sciunt quid Dominus loquitur, nisi aliqui ex illis sint apud hominem, per quos Dominus ex Caelo aperte loquitur, ut cum Johanne et cum aliquibus Prophetis: est enim influxus Domini per Caelum, sicut est influxus animae per corpus. Corpus quidem loquitur et agit, et quoque sentit aliquid ex influxu, sed usque corpus non agit quicquam ex se ut ex se, sed agitur. Quod talis sit loquela, imo omnis influxus Domini per Caelum apud homines, a multa experientia scire datum est. Angeli Caeli, et quoque spiritus infra Caelos, nihil sciunt de homine, sicut nec homo de illis; quia status spirituum et angelorum est spiritualis, et hominum est naturalis, qui bini status unice consociantur per correspondentias; et consociatio per correspondentias facit quidem ut simul sint in affectionibus, sed non in cogitationibus; quare non unus scit aliquid de altero, hoc est, non homo de spiritibus cum quibus est quoad affectiones, nec spiritus de homine; nam quod non in cogitatione est, sed solum in affectione, non scitur, quia non apparet seu videtur. Solus Dominus novit cogitationes hominum. @1 5 pro "8"$ @2 65 pro "66"$