96. "Et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt," significat falsiloquium quod apud illos sint bona amoris, cum tamen non sunt. - "Blasphemia" hic significat falsiloquium; per "Judaeos" non significantur Judaei, sed illi qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris; inde per "blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt," significatur falsiloquium quod apud illos bona amoris sint, cum tamen non sunt. Quod per "Judaeos" intelligantur qui in bono amoris sunt, est quia per "Jehudam" in supremo Sensu in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Israelem" Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae; inde per "Judaeos" significantur qui in bono amoris a Domino sunt, et per "Israelem" qui in Divinis veris a Domino sunt: quod illi per "Judaeos" intelligantur, constare potest a multis locis ibi, quae adducentur infra (n. 350); videantur etiam aliqua in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra{1} (n. 51). Quod per "Judaeos" abstracte intelligantur bona amoris, est quia Sensus spiritualis est abstractus a personis, videatur supra (n. 78, 79). Qui non scit, quod per "Judaeos" in Verbo intelligantur illi qui ab Ecclesia caelesti Domini sunt, qui sunt qui in amore in Ipsum, multum hallucinari potest in lectione Verbi apud Prophetas, sed videatur infra (n. 350). @1 de Scriptura Sacra pro "de Domino"$