Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Hollandi non ita sunt pro pecunia, sed pro ipsa negotiatione; ipsa negotiatio illis est finis et amor, estque primo loco, et pecuniae sunt finis medius, et amatur propter negotiationem, ita est secundo loco; et qui tales sunt, amantur in coelo; quisque aestimatur secundum usum; aliter avari, sicut sunt Judaei, quibus pecunia est primo loco, ut ipse finis et amor, ac negotiatio secundo; his est avaritia, quae sordida secundum amorem solius pecuniae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church