Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Eram in spiritu, et tunc pervagari datum est urbem satis insignem, in qua fuerunt Hollandi; in illa visae sunt omnes plateae tectae, et in plateis portae ex ligno clausae, quare absque venia ex moderatore aliquo non licuit circumvagari; at postea datum est loqui cum magistratibus, qui in medio urbis habitabant, a quibus exploratus sum unde venirem, et quid vellem, et cum intellexerunt, quod modo videndi gratia, ut manifestarem fratribus eorum qui adhuc in mundo sunt, qualis sors illorum, et quales mansiones illis, tunc narrabant mihi plura, imprimis quod inter prudentes ac intelligentes ex illa natione essent, qui ibi habitarent, et quod tales urbes sint plures, distinctae secundum affectiones et perceptiones veri ex bono, et quod in mundo spirituum essent, et quod post exactum ibi aliquod tempus, inde eleventur in coelum, et introducantur ibi in societates et fiant angeli: tum quod urbs geminata et triplicata sit, seu urbs sub urbes, et cum per scalas descenditur, veniatur in novam urbem, ubi commorantur illi qui differunt quoad affectiones; dicebant quod plateae illorum ubique tectae sint, quia aliquoties ex petris circumcirca, quae aliquantum altiores sunt, spectentur a malis, qui callent per ideas pervertere animos, et inducere concupiscentias non congruas, et quod sciant ideas, si usquam penetrant, ligare, ex quo tenentur in anxietate et tanquam ligati, et hoc usque ad desperationem, quod etiam ad vivum mihi ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church