Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 224

Previous Number Next Number See English 

224. (86) Quomodo Angli, qui captare famam eruditionis volunt, sermones suos multa elegantia et quasi recondita sapientia concinnant, imprimis de influxu fidei in conatum faciendi bonum, et de hominis statu tunc quoad affectionem, receptionem et illustrationem a spiritu sancto; quidam ex Anglis conquesti, dicentes quod jucundent elegantia ita aures, et placeant cum audiunt, at cum secum inde aliquid applicare volunt, non sciant quid dixerunt, num liceat voluntatem adjungere, et sic manifeste velle et facere; cum quaeruntur, dicunt talia sonantia verba, ut sicut possint et non possint, tandem quod arcanum transcendens sit, ut quia utrumque possunt colligere ex illis, laudent illos, sed propter verba duplicis sensus, in quibus latet aliquid, sicut anguis in herba, non amant illos; dicunt illis quod maneant in doctrina quae docetur in solenni prece ad sacram coenam, ac si non ita ex voluntate faciant, forte diabolus intraturus sit sicut in Judam. -- Sermones eorum etiam pleni sunt de perceptione fiduciae et confidentiae apud se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church