Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 227

Previous Number Next Number See English 

227. (89) Conclusum Ultimo dicetur qualis status est homini post mortem, ex quocunque religioso sint; illi qui bonam vitam egerunt, qui sunt illi qui fugerunt mala quia peccata, et negotia sua recte et sincere fecerunt, illi non mittuntur in mala suae voluntatis, sed tenentur in bono a Domino et inde in intelligentia et sapientia: at vero illi qui male vixerunt, illi mittuntur in mala suae voluntatis, et tunc non possunt cogitare aliter quam concordia cum malo illo, et cum in illo statu sunt, apparent sicut insani, plus sicut bestiae quam homines; amor malefaciendi tunc regnat; ruunt in omnia [in] quae cupiditas [illos] fert; prae reliquis insaniunt illi qui in amore regnandi propter se fuerunt; vidi millies tales, et apparent prorsus sicut rationalitate orbati, et usque tunc credunt quod sapientes, imo sapientissimi, sint; at licet illis per 90vices redire in rationale suum, quod illis fuit in mundo, cum ex calliditate finxerunt se omni virtute praeditos, sed usque tunc voluptas illos trahit redeundi in jucundum suae voluntatis, sic ut non possint nisi inviti abduci; volunt insanire; et quia tales sunt, mittuntur in inferna, ex quibus dein non exire licet, et ibi manent sub auspicio judicis, qui imponit illis operas, quas quotidie facturi sint, et si non faciunt, non datur illis Cibus, nec vestis, nec lectus, et si malum faciunt, severe puniuntur; ita per operas abducuntur a voluntatis suae jucundis; in tali carcere tenentur omnes tam viri quam foeminae, qui male vixerunt, hoc est, [qui] peccatis laxaverunt fraena; et antequam illuc veniunt, aufertur illis omne quod prius ex Verbo didicerunt, et omne quod sciverunt de fide, et quoque cognitio quinam fuerunt in mundo, sive reges, sive magistratus, sive episcopi sive presbyteri, sive divites sive pauperes, sive ex plebe, et tunc similes sunt inter se, nec unus major altero; potest vilis rusticus una esse cum eminentibus, nec scit alter quis in mundo fuit eminentior, nam elatio animi datur similiter apud illos qui e plebe sunt ac qui in principatu. -- Et [quod] mirum est, non possunt in aeternum exire, nam si forte emittunt pedem, puniuntur, et si eximuntur ab aliis, fiunt vesaniores quam prius, quod aliquoties vidi factum; sunt sicut latrones qui in domo urbis propter timorem poenae honeste vivunt, sed ut primum in sylvam veniunt, cogitant jugiter de latrociniis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church