230. (93) De Amore Ex ideis spiritum alluentium in mundum spirituum post mortem sciri possunt omnes ideae quas habuerunt de Deo, de Coelo, de Amore et de fide; de Deo habent plerique ideam sicut de nube, aut nimbo, quia cogitaverunt quod Deus sit spiritus, et de spiritu non aliam ideam habent: de coelo quod sit in aere, quidam in stellis, omnes quod in universo, et vix aliqui quod sit apud hominem, non enim possunt removere ideam spatii; de gaudio coelesti habent ideas jucundi, quisque sui amoris, imprimis jucundi regnandi, et vivendi beate et continue in delitiis externis, pauci in delitiis internis, quas non sciunt, quid sunt; de amore tam crassam ideam habent, ut dicas spurcam; cogitant ex jucundo amoris adulterii; quidam habent nullam ideam amoris, quia nesciverunt quid amor; de amore mutuo similiter, quidam ideam amicitiae externae; verbo, omnes ideae [illorum] de amore trahunt ex idea lasciviae; de fide non alia [est illis idea] quam recepta, quae qualis sit supra dictum est, quae est idea nulla genuinae fidei, quia est idea [fidei] separatae a charitate, quae quid sit, ignoratur; quando idea angelica de Deo, coelo, amore et fide influit, non percipitur; est in mentibus illorum sicut obscurum tenebricosum, nam lux coeli non intrat. Talis est mundus hodie ex sola fide, nam cum illa intrat et recipitur, tunc nihil veri amatur; dicunt, scio Ecclesiae nostrae vera, in complexu in illa fide.