237. (100) Interiora apud illos qui in amore imperandi sunt, apparent nigra, quia clausa sunt pro influxu coeli; inferiora autem apparent sicut nimbosa, quia aperta sunt infernis; dictum est, quod interiora superiora nequaquam possint aperiri, ita interiora, versus coelum, apud illos qui in amore regnandi sunt.