24. Omnes quotcunque inter spiritus veniunt post obitum, praeparantur ad coelum vel ad infernum, omnes secundum vitam doctrinae conformem; praeparatio fit apud plerosque per instructiones ab angelis, sed Hollandica gens ad coelum et ad recipiendum spirituale coeli, quod est spirituale angelorum, non possunt per informationes praeparari, nam non recipiunt illas, permanent enim constantius quam omnes alii in sua fide; dum informantur, cogitant usque ex se contra illas, quare praeparantur alio modo; describitur illis coelum quale est, tum datur illis ascendere in coelum et videre illud, et quicquid concordat cum illorum genio, illis insinuatur, sic ut redeant cum pleno desiderio veniendi in coelum; cum autem remissi sunt, rediguntur in miserias, et aufertur illis negotiatio, usque ut videant se ad incitas redactos, et tunc perducuntur ad illos, qui abundant omnibus, et qui divites sunt, et tunc illis infertur cogitatio, quales illi sunt, et quomodo possint in tali abundantia esse, et in jucundo vitae; ita reflectunt super vitam illorum, quod sit vita amoris mutui, et super doctrinam illorum, quod sit doctrina illius amoris, et quod omnia bona et fausta illorum sint ex Domino, et tunc non informantur, sed ipsi inquirunt et semet informant, et sic ex semet cogitant, quod ut exeant a miseria sua, etiam similiter credendum sit, et similiter faciendum, et sicut recipiunt illam fidem, sed a semet, per vitam, ita datur illis copia, et sic successive; ita praeparantur ad coelum non ab aliis, sed a semet, nescientes tunc quod usque non praeparentur a semet ita, sed a Domino, quia tales sunt, quod postea etiam agnoscunt; sunt etiam postea constantiores aliis, adeo ut dici queant constantiae, nec ab aliquo dolo, aut ab aliqua arte, aut ratiocinatione, aut ex obscuritate per injecta dubia et sophistica, aut ab aliqua fallacia, apparentia et phantasia se abstrahi patiantur, cumprimis illi, quorum vitae amor fuit negotiatio, et non pecunia, nec fuit lautitia finis.